ГЛАВНАЯ ОБМЕН БАННЕРАМИ ССЫЛКИ ССЫЛКИ НА МУЗЫКАЛЬНЫЕ САЙТЫ О ПРОЕКТЕ

MESSA DA REQUIEM * РЕКВИЕМ

MESSA DA REQUIEM * РЕКВИЕМper soprano, mezzosoprano, tenore, basso, doppio coro e orchestra
для сопрано, меццо-сопрано, тенора, баса, двойного хора и оркестра

По многочисленным просьбам читателей мы помещаем латинский канонический текст Реквиема Дж. Верди и партитуру сочинения.
Реквием был написан в 1874 году по случаю годовщины со дня смерти Алессандро Манцони.
Первое исполнение состоялось в церкви Сан Марко в Милане под управлением автора 22 мая 1874 года.

REQUIEM solisti e coro
DIES IRAE
Dies irae - coro
Tuba Mirum - basso e coro
Liber Scriptus - mezzosoprano e coro
Quid sum miser - soprano, mezosoprano e tenore
Rex tremendae - solisti e coro
Recordare - soprano e mezzosoprano
Ingemisco - tenore
Confutatis - basso e coro
Lacrymosa - solisti e coro
OFFERTORIO solisti
SANCTUS doppio coro
AGNUS DEI soprano, mezzosoprano e coro
LUX AETERNA mezzosoprano, tenore e basso
LIBERA ME soprano e coro

I. Requiem е Kyrie

Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis.
Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur
votum in Jerusalem: exaudi orationem meam, ad
te omnis caro veniet.
Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis.
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.

II. Dies irae

Dies Irae - coro
Dies irae, des illa, solvet saeclum in favilla, teste David cum Sibylla.
Quantis tremor est futurus, quando judex est venturus, cuncta stricte discussurus!
Tuba mirum - basso e coro
Tuba mirum spargens sonum per sepulcra regionum, coget omnes ante thronum.
Mors stupebit et natura, cum resurget creatura, judicanti responsura.
Liber scriptus - mezzosoprano e coro
Liber scriptus proferetur, in quo totum continetur, unde mundus judicetur.
Judex ergo cum sedebit, quidquid latet apparebit: nil inultum remanebit.
Dies irae, dies illa, Solvet saeclum in favilla,Teste David cum Sybilla.
Quid sum miser - soprano, mezzosoprano e coro
Quid sum miser tunc dicturus? Quem patronum rogaturus, cum vix justus sit securus?
Rex tremendae - quartetto e coro
Rex tremendae majestatis, qui salvandos salvas gratis, salva me, fons pietatis.
Recordare - soprano e mezzosoprano
Recordare, Jesu pie, quod sum causa tuae viae: ne me perdas illa die.
Quarerns me, sedisti lassus: redemisti Crucem passus: tantus labor non sit cassus.
Juste judex ultionis,
donum fac remissionis
ante diem rationis.
Ingemisco - tenore solo
Ingemisco tamquam reus:
culpa rubet vultus meus:
supplicanti parce, Deus.
Qui Mariam absolvisti,
et latronem exaudisti,
mihi quoque spem dedisti.
Preces meae non sunt dignae:
sed tu bonus fac benigne,
ne perenni cremer igne.
Inter oves locum praesta,
et ab haedis me sequestra,
statuens in parte dextra.
Confutatis - basso e coro
Confutatis maledictis,
flammis acribus addictis:
voca me cum benedictis.
Oro supplex et acclinis,
cor constritum quasi cinis:
gere curam mel finis.
Lacrymosa - quartetto e coro
Lacrymosa dies illa,
qua resurget ex favilla
judicandus homo reus.
Huic ergo parce, Deus: pie Jesu Domine,
dona eis requiem.
Amen.

III. Offertorio

Domine Jesu - offertorio a quattro voci soliste
Domine Jesu Christe, Rex gloriae, libera animas
omnium fidelium defunctorum de poenis inferni et de profundo lacu: libera eas de ore leonis, ne
absorbeat eas tartarus, ne cadant in obscurum: sed
signifer sanctus Michael repraesentet eas in
lucem sanctam.
Quam olim Abrahae promisisti et semini ejus.
Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus:
tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie
memoriam facimus: fac eas, Domine, de morte
transire ad vitam.

IV. Sanctus

Sanctus - fuga a due cori
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus, Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

V. Agnus Dei

Agnus Dei - soprano, mezzosoprano e coro
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona eis requiem.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona eis requiem sempiternam.

VI. Lux aeterna

Lux Aeterna - mezzosopano, tenore e basso
Lux aeterna luceat eis, Domine: cum Sanctis tuis in aeternum, qui pius es.
Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis.

VII. Libera me

Libera me - soprano e coro
Libera me, Domine, de morte aeterna, in die illa
tremenda, quando coeli movendi sunt et terra.
Dum veneris judicare saeculum per ignem.
Tremens factus sum ego et timeo, dum discussio
venerit atque ventura ira.
Dies irae, dies illa, calamitatis et miseriae, dies magna et amara valde.
Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis.
Libera me, Domine, de morte aeterna, in die illa tremenda;
quando coeli movendi sunt et terra.
Dum veneris judicare saeculum per ignem.
Libera me, Domine, de morte aeterna, in die illa tremenda.
Libera me, Domine. 

Публикация: 4-05-2010
Просмотров: 3620
Категория: Наш ликбез
Комментарии: 0

Уважаемый посетитель, Вы зашли на сайт как незарегистрированный пользователь. Мы рекомендуем Вам зарегистрироваться либо зайти на сайт под своим именем.